De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  2. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  3. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  4. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  5. unde reconflari sensus per membra repente
  6. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  7. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  8. perturbari anima et corpus languescere possit,
  9. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  10. Principio externa corpus de parte necessum est,
  11. quoniam vicinum tangitur auris,
  12. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  13. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  14. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  15. interiorem etiam partem spirantibus
  16. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  17. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  18. perveniant plagae per parva foramina nobis
  19. corporis ad primas partis elementaque prima,
  20. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  21. conturbantur enim positurae principiorum
  22. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  23. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  24. pars etiam distracta per artus non queat esse
  25. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  26. inter enim saepit coetus natura viasque.
  27. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  28. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  29. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  30. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  31. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  32. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  33. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  34. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  35. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  36. corpora conturbant magno contusa labore.
  37. fit ratione eadem coniectus parte animai
  38. altior atque foras eiectus largior eius,
  39. et divisior inter se ac distractior intus.
  40. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  41. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  42. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  43. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  44. causidici causas agere et componere leges,
  45. induperatores pugnare ac proelia obire,
  46. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  47. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  48. semper et inventam patriis exponere chartis.
  49. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  50. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  51. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  52. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  53. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  54. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  55. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  56. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  57. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  58. cernere saltantis et mollia membra moventis
  59. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  60. auribus accipere et consessum cernere eundem
  61. scenaique simul varios splendere decores.
  62. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  63. et quibus in rebus consuerint esse operati
  64. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  65. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  66. in somnis sudare tamen spirareque semper
  67. et quasi de palma summas contendere viris
  68. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  69. venantumque canes in molli saepe quiete
  70. iactant crura tamen subito vocisque repente
  71. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  72. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  73. expergefactique secuntur inania saepe
  74. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  75. donec discussis redeant erroribus ad se.
  76. at consueta domi catulorum blanda propago
  77. discutere et corpus de terra corripere instant,
  78. iactant crura tamen subito vocisque repente
  79. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  80. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  81. expergefactique secuntur inania saepe
  82. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  83. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  84. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  85. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  86. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  87. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  88. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  89. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  90. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  91. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  92. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  93. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  94. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  95. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  96. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  97. indicioque sui facti persaepe fuere.
  98. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  99. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  100. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  101. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  102. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  103. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  104. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  105. somno devincti credunt se extollere vestem,
  106. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  107. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  108. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  109. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  110. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  111. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  112. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  113. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  114. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  115. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  116. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  117. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  118. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  119. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  120. per membra atque artus decedit corpore toto,
  121. in loca conveniens nervorum certa cietque
  122. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  123. inritata tument loca semine fitque voluntas
  124. eicere id quo se contendit dira lubido,
  125. incitat inritans loca turgida semine multo
  126. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  127. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  128. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  129. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  130. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  131. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  132. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  133. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  134. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  135. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  136. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  137. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  138. stillavit gutta et successit frigida cura;
  139. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  140. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  141. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  142. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  143. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  144. nec retinere semel conversum unius amore
  145. et servare sibi curam certumque dolorem;
  146. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  147. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  148. si non prima novis conturbes volnera plagis
  149. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  150. aut alio possis animi traducere motus.
  151. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  152. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  153. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  154. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso