De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  2. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  3. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  4. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  5. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  6. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  7. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  8. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  9. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  10. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  11. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  12. quod fieri contra totum natura repugnat;
  13. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  14. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  15. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  16. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  17. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  18. ex hominis vero facie pulchroque colore
  19. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  20. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  21. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  22. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  23. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  24. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  25. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  26. nec satiare queunt spectando corpora coram
  27. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  28. possunt errantes incerti corpore toto.
  29. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  30. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  31. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  32. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  33. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  34. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  35. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  36. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  37. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  38. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  39. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  40. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  41. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  42. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  43. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  44. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  45. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  46. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  47. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  48. labitur interea res et Babylonia fiunt
  49. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  50. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  51. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  52. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  53. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  54. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  55. eximia veste et victu convivia, ludi,
  56. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  57. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  58. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  59. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  60. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  61. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  62. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  63. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  64. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  65. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  66. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  67. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  68. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  69. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  70. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  71. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  72. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  73. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  74. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  75. et praetermittas animi vitia omnia primum
  76. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  77. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  78. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  79. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  80. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  81. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  82. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  83. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  84. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  85. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  86. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  87. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  88. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  89. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  90. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  91. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  92. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  93. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  94. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  95. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  96. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  97. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  98. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  99. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  100. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  101. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  102. floribus et sertis operit postisque superbos
  103. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  104. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  105. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  106. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  107. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  108. plus videat quam mortali concedere par est.
  109. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  110. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  111. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  112. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  113. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  114. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  115. praetermittere et humanis concedere rebus.
  116. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  117. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  118. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  119. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  120. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  121. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  122. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  123. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  124. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  125. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  126. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  127. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  128. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  129. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  130. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  131. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  132. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  133. Et commiscendo quom semine forte virilem
  134. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  135. tum similes matrum materno semine fiunt,
  136. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  137. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  138. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  139. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  140. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  141. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  142. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  143. possint et referant proavorum saepe figuras,
  144. propterea quia multa modis primordia multis
  145. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  146. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  147. inde Venus varia producit sorte figuras,
  148. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  149. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  150. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  151. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  152. maternoque mares existunt corpore creti;
  153. semper enim partus duplici de semine constat,
  154. atque utri similest magis id quod cumque creatur,