De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  2. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  3. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  4. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  5. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  6. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  7. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  8. copia particularum, ut possit suppeditare.
  9. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  10. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  11. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  12. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  13. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  14. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  15. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  16. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  17. omnia sub verbone creat natura paratque?
  18. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  19. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  20. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  21. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  22. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  23. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  24. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  25. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  26. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  27. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  28. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  29. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  30. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  31. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  32. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  33. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  34. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  35. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  36. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  37. ipse parat sese porro speratque futurum
  38. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  39. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  40. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  41. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  42. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  43. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  44. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  45. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  46. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  47. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  48. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  49. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  50. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  51. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  52. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  53. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  54. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  55. Illud in his rebus vitium vehementer
  56. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  57. lumina ne facias oculorum clara creata,
  58. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  59. proceros passus, ideo fastigia posse
  60. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  61. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  62. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  63. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  64. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  65. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  66. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  67. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  68. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  69. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  70. sed potius longe linguae praecessit origo
  71. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  72. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  73. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  74. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  75. at contra conferre manu certamina pugnae
  76. et lacerare artus foedareque membra cruore
  77. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  78. et volnus vitare prius natura
  79. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  80. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  81. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  82. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  83. haec igitur possunt utendi cognita causa
  84. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  85. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  86. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  87. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  88. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  89. utilitatis ob officium potuisse creari.
  90. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  91. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  92. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  93. multa modis multis docui, sed plurima debent
  94. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  95. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  96. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  97. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  98. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  99. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  100. et recreet vires inter datus, atque patentem
  101. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  102. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  103. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  104. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  105. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  106. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  107. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  108. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  109. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  110. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  111. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  112. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  113. dico animo nostro primum simulacra meandi
  114. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  115. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  116. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  117. id quod providet, illius rei constat imago,
  118. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  119. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  120. per membra atque artus animai dissita vis est;
  121. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  122. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  123. paulatim moles protruditur atque movetur.
  124. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  125. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  126. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  127. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  128. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  129. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  130. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  131. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  132. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  133. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  134. trudit agens magnam magno molimine navem
  135. et manus una regit quanto vis impete euntem
  136. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  137. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  138. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  139. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  140. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  141. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  142. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  143. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  144. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  145. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  146. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  147. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  148. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  149. vis animae partimque foras eiecta recessit
  150. et partim contrusa magis concessit in altum;
  151. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  152. nam dubium non est, animai quin opera sit
  153. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  154. tum nobis animam perturbatam esse putandumst