De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  2. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  3. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  4. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  5. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  6. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  7. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  8. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  9. Illud in his rebus vitium vehementer
  10. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  11. lumina ne facias oculorum clara creata,
  12. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  13. proceros passus, ideo fastigia posse
  14. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  15. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  16. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  17. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  18. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  19. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  20. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  21. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  22. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  23. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  24. sed potius longe linguae praecessit origo
  25. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  26. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  27. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  28. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  29. at contra conferre manu certamina pugnae
  30. et lacerare artus foedareque membra cruore
  31. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  32. et volnus vitare prius natura
  33. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  34. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  35. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  36. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  37. haec igitur possunt utendi cognita causa
  38. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  39. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  40. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  41. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  42. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  43. utilitatis ob officium potuisse creari.
  44. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  45. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  46. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  47. multa modis multis docui, sed plurima debent
  48. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  49. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  50. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  51. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  52. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  53. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  54. et recreet vires inter datus, atque patentem
  55. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  56. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  57. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  58. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  59. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  60. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  61. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  62. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  63. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  64. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  65. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  66. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  67. dico animo nostro primum simulacra meandi