De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  2. proceros passus, ideo fastigia posse
  3. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  4. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  5. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  6. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  7. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  8. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  9. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  10. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  11. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  12. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  13. sed potius longe linguae praecessit origo
  14. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  15. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  16. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  17. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  18. at contra conferre manu certamina pugnae
  19. et lacerare artus foedareque membra cruore
  20. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  21. et volnus vitare prius natura
  22. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  23. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  24. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  25. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  26. haec igitur possunt utendi cognita causa
  27. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  28. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  29. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  30. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  31. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  32. utilitatis ob officium potuisse creari.
  33. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  34. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  35. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  36. multa modis multis docui, sed plurima debent
  37. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  38. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  39. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  40. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  41. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  42. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  43. et recreet vires inter datus, atque patentem
  44. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  45. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  46. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  47. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  48. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  49. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  50. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  51. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  52. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  53. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  54. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  55. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  56. dico animo nostro primum simulacra meandi
  57. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  58. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  59. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  60. id quod providet, illius rei constat imago,
  61. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  62. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  63. per membra atque artus animai dissita vis est;
  64. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  65. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota