De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim moles protruditur atque movetur.
  2. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  3. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  4. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  5. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  6. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  7. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  8. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  9. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  10. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  11. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  12. trudit agens magnam magno molimine navem
  13. et manus una regit quanto vis impete euntem
  14. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  15. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  16. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  17. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  18. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  19. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  20. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  21. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  22. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  23. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  24. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  25. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  26. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  27. vis animae partimque foras eiecta recessit
  28. et partim contrusa magis concessit in altum;
  29. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  30. nam dubium non est, animai quin opera sit
  31. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  32. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  33. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  34. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  35. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  36. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  37. unde reconflari sensus per membra repente
  38. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  39. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  40. perturbari anima et corpus languescere possit,
  41. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  42. Principio externa corpus de parte necessum est,
  43. quoniam vicinum tangitur auris,
  44. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  45. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  46. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  47. interiorem etiam partem spirantibus
  48. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  49. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  50. perveniant plagae per parva foramina nobis
  51. corporis ad primas partis elementaque prima,
  52. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  53. conturbantur enim positurae principiorum
  54. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  55. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  56. pars etiam distracta per artus non queat esse
  57. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  58. inter enim saepit coetus natura viasque.
  59. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  60. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  61. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  62. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  63. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  64. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  65. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,