De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  2. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  3. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  4. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  5. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  6. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  7. scire licet mentem simili ratione moveri
  8. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  9. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  10. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  11. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  12. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  13. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  14. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  15. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  16. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  17. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  18. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  19. nec dissentit eum mortis letique potitum
  20. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  21. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  22. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  23. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  24. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  25. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  26. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  27. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  28. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  29. copia particularum, ut possit suppeditare.
  30. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  31. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  32. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  33. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  34. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  35. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  36. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  37. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  38. omnia sub verbone creat natura paratque?
  39. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  40. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  41. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  42. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  43. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  44. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  45. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  46. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  47. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  48. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  49. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  50. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  51. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  52. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  53. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  54. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  55. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  56. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  57. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  58. ipse parat sese porro speratque futurum
  59. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  60. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  61. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  62. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  63. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  64. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  65. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  66. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  67. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit