De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  2. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  3. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  4. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  5. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  6. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  7. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  8. est alio ut possit permitti longius alter;
  9. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  10. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  11. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  12. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  13. paulatim facilis distractus in auras;
  14. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  15. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  16. significat quod fracta magis redolere videntur
  17. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  18. deinde videre licet maioribus esse creatum
  19. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  20. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  21. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  22. investigare in qua sit regione locatum;
  23. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  24. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  25. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  26. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  27. in generest, sed item species rerum atque colores
  28. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  29. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  30. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  31. auroram clara consuetum voce vocare,
  32. noenu queunt rapidi contra constare leones
  33. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  34. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  35. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  36. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  37. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  38. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  39. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  40. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  41. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  42. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  43. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  44. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  45. multa modis multis in cunctas undique partis
  46. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  47. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  48. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  49. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  50. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  51. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  52. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  53. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  54. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  55. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  56. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  57. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  58. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  59. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  60. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  61. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  62. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  63. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  64. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  65. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  66. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  67. quae libet una animum nobis subtilis imago;