De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  2. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  3. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  4. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  5. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  6. tangat agam. primum res multas esse necessest
  7. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  8. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  9. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  10. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  11. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  12. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  13. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  14. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  15. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  16. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  17. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  18. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  19. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  20. est alio ut possit permitti longius alter;
  21. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  22. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  23. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  24. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  25. paulatim facilis distractus in auras;
  26. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  27. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  28. significat quod fracta magis redolere videntur
  29. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  30. deinde videre licet maioribus esse creatum
  31. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  32. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  33. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  34. investigare in qua sit regione locatum;
  35. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  36. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  37. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  38. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  39. in generest, sed item species rerum atque colores
  40. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  41. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  42. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  43. auroram clara consuetum voce vocare,
  44. noenu queunt rapidi contra constare leones
  45. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  46. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  47. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  48. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  49. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  50. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  51. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  52. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  53. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  54. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  55. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  56. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  57. multa modis multis in cunctas undique partis
  58. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  59. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  60. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  61. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  62. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  63. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  64. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  65. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  66. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  67. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  68. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  69. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  70. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  71. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  72. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  73. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  74. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  75. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  76. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  77. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  78. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  79. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  80. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  81. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  82. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  83. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  84. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  85. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  86. scire licet mentem simili ratione moveri
  87. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  88. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  89. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  90. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  91. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  92. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  93. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  94. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  95. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  96. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  97. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  98. nec dissentit eum mortis letique potitum
  99. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  100. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  101. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  102. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  103. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  104. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  105. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  106. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  107. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  108. copia particularum, ut possit suppeditare.
  109. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  110. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  111. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  112. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  113. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  114. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  115. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  116. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  117. omnia sub verbone creat natura paratque?
  118. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  119. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  120. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  121. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  122. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  123. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  124. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  125. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  126. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  127. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  128. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  129. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  130. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  131. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  132. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  133. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  134. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  135. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  136. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  137. ipse parat sese porro speratque futurum
  138. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  139. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  140. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  141. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  142. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  143. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  144. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  145. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  146. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  147. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  148. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  149. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  150. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  151. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  152. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  153. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  154. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  155. Illud in his rebus vitium vehementer
  156. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  157. lumina ne facias oculorum clara creata,
  158. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  159. proceros passus, ideo fastigia posse
  160. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  161. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  162. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  163. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  164. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,