De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et violare fidem primam et convellere tota
  2. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  3. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  4. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  5. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  6. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  7. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  8. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  9. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  10. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  11. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  12. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  13. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  14. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  15. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  16. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  17. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  18. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  19. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  20. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  21. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  22. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  23. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  24. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  25. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  26. quippe per angustum turba maiore coorta
  27. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  28. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  29. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  30. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  31. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  32. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  33. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  34. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  35. praesertim si cum summost clamore profusus.
  36. ergo corpoream vocem constare necessest,
  37. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  38. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  39. principiorum et item levor levore creatur;
  40. nec simili penetrant auris primordia forma,
  41. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  42. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  43. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  44. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  45. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  46. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  47. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  48. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  49. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  50. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  51. plane exaudiri discernique articulatim;
  52. servat enim formaturam servatque figuram.
  53. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  54. per multum confundi verba necessest
  55. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  56. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  57. internoscere, verborum sententia quae sit;
  58. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  59. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  60. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  61. in multas igitur voces vox una repente
  62. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  63. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  64. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  65. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  66. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  67. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  68. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  69. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  70. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  71. palantis comites com montis inter opacos
  72. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  73. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  74. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  75. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  76. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  77. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  78. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  79. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  80. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  81. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  82. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  83. pinea semiferi capitis velamina quassans
  84. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  85. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  86. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  87. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  88. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  89. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  90. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  91. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  92. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  93. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  94. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  95. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  96. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  97. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  98. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  99. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  100. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  101. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  102. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  103. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  104. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  105. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  106. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  107. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  108. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  109. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  110. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  111. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  112. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  113. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  114. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  115. siquis forte manu premere ac siccare .
  116. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  117. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  118. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  119. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  120. umida linguai circum sudantia templa;
  121. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  122. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  123. deinde voluptas est e suco fine palati;
  124. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  125. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  126. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  127. dum modo quod capias concoctum didere possis
  128. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  129. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  130. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  131. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  132. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  133. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  134. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  135. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  136. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  137. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  138. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  139. principio meminisse decet quae diximus ante,
  140. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  141. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  142. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  143. extima membrorum circumcaesura ,
  144. proinde et seminibus constant variantque figura.
  145. semina cum porro distent, differre necessest
  146. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  147. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  148. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  149. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  150. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  151. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  152. proinde foraminibus debent differe figurae
  153. et variare viae proinde ac textura .
  154. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  155. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  156. contractabiliter caulas intrare palati,
  157. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  158. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  159. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  160. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  161. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  162. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  163. commutantur ibi positurae principiorum;
  164. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant