De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  2. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  3. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  4. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  5. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  6. sed potius longe linguae praecessit origo
  7. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  8. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  9. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  10. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  11. at contra conferre manu certamina pugnae
  12. et lacerare artus foedareque membra cruore
  13. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  14. et volnus vitare prius natura
  15. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  16. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  17. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  18. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  19. haec igitur possunt utendi cognita causa
  20. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  21. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  22. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  23. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  24. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  25. utilitatis ob officium potuisse creari.
  26. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  27. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  28. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  29. multa modis multis docui, sed plurima debent
  30. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  31. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  32. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  33. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  34. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  35. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  36. et recreet vires inter datus, atque patentem
  37. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  38. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  39. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  40. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  41. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  42. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  43. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  44. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  45. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  46. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  47. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  48. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  49. dico animo nostro primum simulacra meandi
  50. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  51. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  52. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  53. id quod providet, illius rei constat imago,
  54. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  55. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  56. per membra atque artus animai dissita vis est;
  57. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  58. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  59. paulatim moles protruditur atque movetur.
  60. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  61. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  62. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  63. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  64. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  65. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  66. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  67. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  68. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  69. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  70. trudit agens magnam magno molimine navem
  71. et manus una regit quanto vis impete euntem
  72. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  73. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  74. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  75. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  76. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  77. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  78. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  79. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  80. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  81. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  82. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  83. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  84. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  85. vis animae partimque foras eiecta recessit
  86. et partim contrusa magis concessit in altum;
  87. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  88. nam dubium non est, animai quin opera sit
  89. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  90. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  91. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  92. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  93. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  94. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  95. unde reconflari sensus per membra repente
  96. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  97. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  98. perturbari anima et corpus languescere possit,
  99. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  100. Principio externa corpus de parte necessum est,
  101. quoniam vicinum tangitur auris,
  102. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  103. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  104. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  105. interiorem etiam partem spirantibus
  106. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  107. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  108. perveniant plagae per parva foramina nobis
  109. corporis ad primas partis elementaque prima,
  110. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  111. conturbantur enim positurae principiorum
  112. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  113. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  114. pars etiam distracta per artus non queat esse
  115. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  116. inter enim saepit coetus natura viasque.
  117. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  118. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  119. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  120. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  121. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  122. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  123. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  124. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  125. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  126. corpora conturbant magno contusa labore.
  127. fit ratione eadem coniectus parte animai
  128. altior atque foras eiectus largior eius,
  129. et divisior inter se ac distractior intus.
  130. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  131. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  132. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  133. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  134. causidici causas agere et componere leges,
  135. induperatores pugnare ac proelia obire,
  136. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  137. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  138. semper et inventam patriis exponere chartis.
  139. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  140. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  141. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  142. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  143. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  144. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  145. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  146. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  147. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  148. cernere saltantis et mollia membra moventis
  149. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  150. auribus accipere et consessum cernere eundem
  151. scenaique simul varios splendere decores.
  152. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  153. et quibus in rebus consuerint esse operati
  154. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  155. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  156. in somnis sudare tamen spirareque semper
  157. et quasi de palma summas contendere viris
  158. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  159. venantumque canes in molli saepe quiete
  160. iactant crura tamen subito vocisque repente
  161. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  162. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  163. expergefactique secuntur inania saepe
  164. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,