De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  2. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  3. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  4. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  5. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  6. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  7. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  8. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  9. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  10. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  11. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  12. pinea semiferi capitis velamina quassans
  13. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  14. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  15. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  16. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  17. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  18. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  19. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  20. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  21. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  22. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  23. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  24. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  25. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  26. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  27. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  28. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  29. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  30. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  31. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  32. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  33. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  34. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  35. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  36. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  37. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  38. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  39. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  40. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  41. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  42. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  43. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  44. siquis forte manu premere ac siccare .
  45. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  46. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  47. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  48. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  49. umida linguai circum sudantia templa;
  50. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  51. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  52. deinde voluptas est e suco fine palati;
  53. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  54. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  55. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  56. dum modo quod capias concoctum didere possis
  57. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  58. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  59. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  60. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  61. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  62. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  63. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  64. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  65. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  66. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  67. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  68. principio meminisse decet quae diximus ante,
  69. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  70. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  71. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  72. extima membrorum circumcaesura ,
  73. proinde et seminibus constant variantque figura.
  74. semina cum porro distent, differre necessest
  75. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  76. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  77. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  78. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  79. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  80. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  81. proinde foraminibus debent differe figurae
  82. et variare viae proinde ac textura .
  83. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  84. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  85. contractabiliter caulas intrare palati,
  86. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  87. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  88. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  89. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  90. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  91. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  92. commutantur ibi positurae principiorum;
  93. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  94. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  95. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  96. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  97. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  98. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  99. tangat agam. primum res multas esse necessest