De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  2. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  3. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  4. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  5. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  6. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  7. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  8. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  9. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  10. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  11. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  12. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  13. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  14. est alio ut possit permitti longius alter;
  15. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  16. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  17. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  18. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  19. paulatim facilis distractus in auras;
  20. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  21. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  22. significat quod fracta magis redolere videntur
  23. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  24. deinde videre licet maioribus esse creatum
  25. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  26. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  27. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  28. investigare in qua sit regione locatum;
  29. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  30. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  31. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  32. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  33. in generest, sed item species rerum atque colores
  34. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  35. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  36. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  37. auroram clara consuetum voce vocare,
  38. noenu queunt rapidi contra constare leones
  39. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  40. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  41. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  42. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  43. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  44. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  45. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  46. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  47. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  48. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  49. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  50. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  51. multa modis multis in cunctas undique partis
  52. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  53. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  54. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  55. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  56. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  57. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  58. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  59. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  60. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  61. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  62. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  63. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  64. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  65. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  66. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  67. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  68. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  69. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  70. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  71. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  72. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  73. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  74. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  75. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  76. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  77. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  78. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  79. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  80. scire licet mentem simili ratione moveri
  81. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  82. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  83. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  84. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  85. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  86. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  87. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  88. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  89. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  90. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  91. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  92. nec dissentit eum mortis letique potitum
  93. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  94. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  95. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  96. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  97. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  98. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  99. scilicet id fieri celeri ratione putandumst: