De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dubium certo quae res differre probarit.
  2. invenies primis ab sensibus esse creatam
  3. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  4. nam maiore fide debet reperirier illud,
  5. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  6. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  7. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  8. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  9. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  10. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  11. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  12. an confutabunt nares oculive revincent?
  13. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  14. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  15. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  16. et seorsum varios rerum sentire colores
  17. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  18. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  19. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  20. non possint alios alii convincere sensus.
  21. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  22. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  23. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  24. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  25. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  26. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  27. reddere mendose causas utriusque figurae,
  28. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  29. et violare fidem primam et convellere tota
  30. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  31. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  32. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  33. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  34. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  35. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  36. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  37. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  38. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  39. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  40. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  41. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  42. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  43. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  44. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  45. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  46. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  47. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  48. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  49. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  50. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  51. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  52. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  53. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  54. quippe per angustum turba maiore coorta
  55. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  56. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  57. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  58. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  59. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  60. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  61. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  62. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  63. praesertim si cum summost clamore profusus.
  64. ergo corpoream vocem constare necessest,
  65. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  66. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  67. principiorum et item levor levore creatur;
  68. nec simili penetrant auris primordia forma,
  69. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  70. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  71. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  72. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  73. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  74. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  75. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  76. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  77. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  78. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  79. plane exaudiri discernique articulatim;
  80. servat enim formaturam servatque figuram.
  81. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  82. per multum confundi verba necessest
  83. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  84. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  85. internoscere, verborum sententia quae sit;
  86. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  87. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  88. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  89. in multas igitur voces vox una repente
  90. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  91. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  92. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  93. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  94. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  95. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  96. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  97. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  98. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  99. palantis comites com montis inter opacos