De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  2. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  3. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  4. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  5. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  6. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  7. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  8. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  9. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  10. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  11. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  12. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  13. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  14. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  15. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  16. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  17. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  18. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  19. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  20. quippe per angustum turba maiore coorta
  21. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  22. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  23. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  24. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  25. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  26. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  27. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  28. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  29. praesertim si cum summost clamore profusus.
  30. ergo corpoream vocem constare necessest,
  31. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  32. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  33. principiorum et item levor levore creatur;
  34. nec simili penetrant auris primordia forma,
  35. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  36. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  37. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  38. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  39. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  40. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  41. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  42. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  43. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  44. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  45. plane exaudiri discernique articulatim;
  46. servat enim formaturam servatque figuram.
  47. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  48. per multum confundi verba necessest
  49. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  50. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  51. internoscere, verborum sententia quae sit;
  52. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  53. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  54. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  55. in multas igitur voces vox una repente
  56. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  57. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  58. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  59. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  60. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  61. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  62. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  63. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  64. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  65. palantis comites com montis inter opacos
  66. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  67. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  68. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  69. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  70. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  71. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  72. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  73. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  74. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  75. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  76. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  77. pinea semiferi capitis velamina quassans
  78. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,