De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  2. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  3. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  4. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  5. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  6. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  7. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  8. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  9. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  10. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  11. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  12. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  13. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  14. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  15. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  16. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  17. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  18. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  19. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  20. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  21. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  22. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  23. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  24. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  25. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  26. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  27. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  28. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  29. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  30. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  31. siquis forte manu premere ac siccare .
  32. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  33. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  34. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  35. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  36. umida linguai circum sudantia templa;
  37. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  38. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  39. deinde voluptas est e suco fine palati;
  40. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  41. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  42. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  43. dum modo quod capias concoctum didere possis
  44. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  45. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  46. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  47. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  48. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  49. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  50. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  51. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  52. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  53. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  54. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  55. principio meminisse decet quae diximus ante,
  56. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  57. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  58. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  59. extima membrorum circumcaesura ,
  60. proinde et seminibus constant variantque figura.
  61. semina cum porro distent, differre necessest
  62. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  63. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  64. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  65. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  66. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  67. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  68. proinde foraminibus debent differe figurae
  69. et variare viae proinde ac textura .
  70. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  71. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  72. contractabiliter caulas intrare palati,
  73. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  74. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  75. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  76. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  77. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  78. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes