De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  2. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  3. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  4. at maris ignaris in portu clauda videntur
  5. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  6. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  7. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  8. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  9. omnia converti sursumque supina reverti
  10. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  11. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  12. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  13. labier adversum nimbos atque ire superne
  14. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  15. At si forte oculo manus uni subdita supter
  16. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  17. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  18. bina lucernarum florentia lumina flammis
  19. binaque per totas aedis geminare supellex
  20. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  21. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  22. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  23. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  24. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  25. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  26. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  27. mutare et campos pedibus transire videmur,
  28. et sonitus audire, severa silentia noctis
  29. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  30. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  31. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  32. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  33. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  34. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  35. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  36. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  37. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  38. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  39. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  40. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  41. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  42. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  43. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  44. notitiam veri quae res falsique crearit
  45. et dubium certo quae res differre probarit.
  46. invenies primis ab sensibus esse creatam
  47. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  48. nam maiore fide debet reperirier illud,
  49. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  50. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  51. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  52. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  53. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  54. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  55. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  56. an confutabunt nares oculive revincent?
  57. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  58. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  59. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  60. et seorsum varios rerum sentire colores
  61. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  62. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  63. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  64. non possint alios alii convincere sensus.
  65. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  66. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  67. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  68. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  69. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  70. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  71. reddere mendose causas utriusque figurae,
  72. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  73. et violare fidem primam et convellere tota
  74. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  75. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  76. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  77. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  78. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.