De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  2. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  3. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  4. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  5. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  6. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  7. hoc animi demum ratio discernere debet,
  8. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  9. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  10. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  11. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  12. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  13. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  14. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  15. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  16. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  17. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  18. solque pari ratione manere et luna videtur
  19. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  20. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  21. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  22. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  23. atria versari et circum cursare columnae
  24. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  25. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  26. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  27. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  28. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  29. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  30. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  31. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  32. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  33. inter eos solemque iacent immania ponti
  34. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  35. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  36. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  37. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  38. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  39. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  40. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  41. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  42. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  43. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  44. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  45. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  46. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  47. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  48. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  49. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  50. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  51. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  52. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  53. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  54. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  55. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  56. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  57. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  58. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  59. at maris ignaris in portu clauda videntur
  60. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  61. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  62. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  63. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  64. omnia converti sursumque supina reverti
  65. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  66. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  67. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  68. labier adversum nimbos atque ire superne
  69. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  70. At si forte oculo manus uni subdita supter
  71. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  72. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  73. bina lucernarum florentia lumina flammis
  74. binaque per totas aedis geminare supellex
  75. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  76. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  77. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  78. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  79. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  80. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  81. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  82. mutare et campos pedibus transire videmur,
  83. et sonitus audire, severa silentia noctis
  84. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  85. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  86. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  87. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  88. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  89. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  90. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  91. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  92. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  93. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  94. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  95. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  96. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  97. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  98. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  99. notitiam veri quae res falsique crearit