De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at maris ignaris in portu clauda videntur
  2. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  3. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  4. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  5. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  6. omnia converti sursumque supina reverti
  7. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  8. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  9. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  10. labier adversum nimbos atque ire superne
  11. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  12. At si forte oculo manus uni subdita supter
  13. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  14. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  15. bina lucernarum florentia lumina flammis
  16. binaque per totas aedis geminare supellex
  17. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  18. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  19. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  20. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  21. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  22. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  23. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  24. mutare et campos pedibus transire videmur,
  25. et sonitus audire, severa silentia noctis
  26. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  27. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  28. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  29. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  30. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  31. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  32. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  33. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  34. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  35. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  36. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  37. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  38. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  39. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  40. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  41. notitiam veri quae res falsique crearit
  42. et dubium certo quae res differre probarit.
  43. invenies primis ab sensibus esse creatam
  44. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  45. nam maiore fide debet reperirier illud,
  46. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  47. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  48. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  49. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  50. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  51. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  52. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  53. an confutabunt nares oculive revincent?
  54. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  55. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  56. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  57. et seorsum varios rerum sentire colores
  58. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  59. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  60. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  61. non possint alios alii convincere sensus.
  62. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  63. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  64. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  65. Et si non poterit ratio dissolvere causam,