De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  2. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  3. reddere mendose causas utriusque figurae,
  4. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  5. et violare fidem primam et convellere tota
  6. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  7. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  8. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  9. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  10. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  11. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  12. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  13. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  14. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  15. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  16. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  17. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  18. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  19. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  20. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  21. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  22. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  23. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  24. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  25. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  26. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  27. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  28. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  29. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  30. quippe per angustum turba maiore coorta
  31. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  32. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  33. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  34. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  35. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  36. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  37. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  38. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  39. praesertim si cum summost clamore profusus.
  40. ergo corpoream vocem constare necessest,
  41. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  42. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  43. principiorum et item levor levore creatur;
  44. nec simili penetrant auris primordia forma,
  45. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  46. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  47. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  48. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  49. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  50. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  51. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  52. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  53. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  54. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  55. plane exaudiri discernique articulatim;
  56. servat enim formaturam servatque figuram.
  57. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  58. per multum confundi verba necessest
  59. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  60. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  61. internoscere, verborum sententia quae sit;
  62. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  63. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  64. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  65. in multas igitur voces vox una repente