De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lumine privatur solis qua cumque meantes
  2. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  3. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  4. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  5. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  6. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  7. propterea facile et spoliatur lumine terra
  8. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  9. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  10. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  11. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  12. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  13. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  14. hoc animi demum ratio discernere debet,
  15. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  16. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  17. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  18. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  19. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  20. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  21. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  22. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  23. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  24. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  25. solque pari ratione manere et luna videtur
  26. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  27. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  28. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  29. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  30. atria versari et circum cursare columnae
  31. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  32. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  33. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  34. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  35. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  36. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  37. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  38. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  39. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  40. inter eos solemque iacent immania ponti
  41. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  42. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  43. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  44. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  45. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  46. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  47. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  48. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  49. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  50. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  51. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  52. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  53. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  54. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  55. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  56. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  57. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  58. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  59. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  60. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  61. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  62. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  63. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  64. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  65. ne leviter credas labefactari undique sensus.