De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  2. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  3. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  4. per multum quia dum simulacra feruntur,
  5. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  6. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  7. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  8. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  9. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  10. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  11. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  12. si credis privatum lumine posse
  13. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  14. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  15. id quod nos umbram perhibere .
  16. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  17. lumine privatur solis qua cumque meantes
  18. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  19. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  20. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  21. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  22. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  23. propterea facile et spoliatur lumine terra
  24. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  25. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  26. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  27. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  28. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  29. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  30. hoc animi demum ratio discernere debet,
  31. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  32. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  33. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  34. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  35. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  36. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  37. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  38. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  39. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  40. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  41. solque pari ratione manere et luna videtur
  42. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  43. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  44. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  45. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  46. atria versari et circum cursare columnae
  47. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  48. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  49. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  50. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  51. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  52. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  53. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  54. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  55. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  56. inter eos solemque iacent immania ponti
  57. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  58. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  59. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  60. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  61. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  62. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  63. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  64. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  65. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  66. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  67. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  68. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  69. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  70. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  71. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  72. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  73. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  74. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  75. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  76. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  77. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  78. In pelago nautis ex undis ortus in undis