De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  2. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  3. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  4. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  5. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  6. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  7. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  8. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  9. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  10. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  11. at maris ignaris in portu clauda videntur
  12. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  13. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  14. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  15. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  16. omnia converti sursumque supina reverti
  17. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  18. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  19. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  20. labier adversum nimbos atque ire superne
  21. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  22. At si forte oculo manus uni subdita supter
  23. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  24. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  25. bina lucernarum florentia lumina flammis
  26. binaque per totas aedis geminare supellex
  27. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  28. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  29. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  30. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  31. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  32. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  33. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  34. mutare et campos pedibus transire videmur,
  35. et sonitus audire, severa silentia noctis
  36. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  37. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  38. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  39. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  40. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  41. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  42. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  43. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  44. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  45. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  46. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  47. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  48. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  49. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  50. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  51. notitiam veri quae res falsique crearit
  52. et dubium certo quae res differre probarit.
  53. invenies primis ab sensibus esse creatam
  54. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  55. nam maiore fide debet reperirier illud,
  56. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  57. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  58. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  59. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  60. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  61. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  62. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  63. an confutabunt nares oculive revincent?
  64. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  65. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  66. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  67. et seorsum varios rerum sentire colores
  68. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  69. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  70. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  71. non possint alios alii convincere sensus.
  72. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  73. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  74. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  75. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  76. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  77. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  78. reddere mendose causas utriusque figurae,
  79. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  80. et violare fidem primam et convellere tota
  81. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  82. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  83. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  84. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  85. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  86. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  87. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  88. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  89. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  90. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  91. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  92. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  93. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  94. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  95. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  96. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  97. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  98. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  99. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  100. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  101. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  102. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  103. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  104. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  105. quippe per angustum turba maiore coorta
  106. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  107. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  108. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  109. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  110. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  111. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  112. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  113. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  114. praesertim si cum summost clamore profusus.
  115. ergo corpoream vocem constare necessest,
  116. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  117. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  118. principiorum et item levor levore creatur;
  119. nec simili penetrant auris primordia forma,
  120. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  121. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  122. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  123. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  124. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  125. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  126. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  127. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  128. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  129. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  130. plane exaudiri discernique articulatim;
  131. servat enim formaturam servatque figuram.
  132. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  133. per multum confundi verba necessest
  134. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  135. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  136. internoscere, verborum sententia quae sit;
  137. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  138. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  139. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  140. in multas igitur voces vox una repente
  141. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  142. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  143. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  144. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  145. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  146. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  147. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  148. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  149. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  150. palantis comites com montis inter opacos
  151. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  152. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  153. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  154. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  155. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  156. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  157. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  158. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  159. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,