De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  2. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  3. pinea semiferi capitis velamina quassans
  4. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  5. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  6. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  7. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  8. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  9. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  10. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  11. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  12. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  13. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  14. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  15. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  16. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  17. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  18. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  19. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  20. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  21. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  22. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  23. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  24. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  25. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  26. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  27. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  28. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  29. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  30. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  31. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  32. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  33. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  34. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  35. siquis forte manu premere ac siccare .
  36. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  37. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  38. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  39. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  40. umida linguai circum sudantia templa;
  41. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  42. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  43. deinde voluptas est e suco fine palati;
  44. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  45. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  46. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  47. dum modo quod capias concoctum didere possis
  48. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  49. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  50. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  51. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  52. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  53. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  54. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  55. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  56. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  57. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  58. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  59. principio meminisse decet quae diximus ante,
  60. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  61. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  62. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  63. extima membrorum circumcaesura ,
  64. proinde et seminibus constant variantque figura.
  65. semina cum porro distent, differre necessest
  66. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  67. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  68. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  69. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  70. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  71. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  72. proinde foraminibus debent differe figurae
  73. et variare viae proinde ac textura .
  74. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  75. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  76. contractabiliter caulas intrare palati,
  77. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  78. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  79. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  80. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  81. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  82. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  83. commutantur ibi positurae principiorum;
  84. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  85. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  86. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  87. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  88. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  89. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  90. tangat agam. primum res multas esse necessest
  91. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  92. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  93. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  94. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  95. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  96. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  97. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  98. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  99. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  100. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  101. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  102. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  103. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  104. est alio ut possit permitti longius alter;
  105. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  106. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  107. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  108. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  109. paulatim facilis distractus in auras;
  110. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  111. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  112. significat quod fracta magis redolere videntur
  113. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  114. deinde videre licet maioribus esse creatum
  115. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  116. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  117. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  118. investigare in qua sit regione locatum;
  119. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  120. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  121. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  122. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  123. in generest, sed item species rerum atque colores
  124. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  125. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  126. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  127. auroram clara consuetum voce vocare,
  128. noenu queunt rapidi contra constare leones
  129. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  130. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  131. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  132. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  133. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  134. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  135. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  136. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  137. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  138. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  139. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  140. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  141. multa modis multis in cunctas undique partis
  142. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  143. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  144. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  145. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  146. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  147. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  148. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  149. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  150. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  151. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  152. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  153. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  154. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  155. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  156. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  157. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  158. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  159. propter subtilem naturam et tenvia texta.