De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  2. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  3. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  4. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  5. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  6. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  7. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  8. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  9. primus enim citra postes tum cernitur ,
  10. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  11. post extraria lux oculos perterget et
  12. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  13. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  14. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  15. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  16. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  17. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  18. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  19. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  20. atque alium prae se propellens volvit,
  21. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  22. distare ab speculo tantum semota videtur.
  23. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  24. ---
  25. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  26. binis quoniam res confit utraque.
  27. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  28. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  29. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  30. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  31. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  32. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  33. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  34. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  35. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  36. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  37. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  38. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  39. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  40. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  41. omnia per flexos aditus educta licebit
  42. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  43. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  44. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  45. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  46. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  47. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  48. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  49. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  50. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  51. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  52. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  53. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  54. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  55. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  56. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  57. omnia quandoquidem cogit natura referri
  58. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  59. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  60. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  61. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  62. per purum simulacra feruntur
  63. et feriunt oculos turbantia composituras.
  64. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  65. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  66. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  67. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  68. arquati, quia luroris de corpore eorum
  69. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  70. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  71. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  72. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  73. propterea quia, cum propior caliginis
  74. ater init oculos prior et possedit apertos,
  75. insequitur candens confestim lucidus ,
  76. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  77. illius; nam multis partibus hic est
  78. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  79. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  80. atque pate fecit, quas ante obsederat
  81. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  82. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  83. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  84. propterea quia posterior caliginis
  85. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  86. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  87. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  88. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  89. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  90. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  91. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  92. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  93. per multum quia dum simulacra feruntur,
  94. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  95. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  96. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  97. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  98. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  99. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  100. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  101. si credis privatum lumine posse
  102. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  103. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  104. id quod nos umbram perhibere .
  105. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  106. lumine privatur solis qua cumque meantes
  107. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  108. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  109. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  110. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  111. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  112. propterea facile et spoliatur lumine terra
  113. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  114. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  115. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  116. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  117. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  118. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  119. hoc animi demum ratio discernere debet,
  120. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  121. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  122. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  123. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  124. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  125. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  126. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  127. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  128. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  129. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  130. solque pari ratione manere et luna videtur
  131. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  132. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  133. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  134. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  135. atria versari et circum cursare columnae
  136. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  137. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  138. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  139. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  140. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  141. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  142. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  143. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  144. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  145. inter eos solemque iacent immania ponti
  146. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  147. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  148. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  149. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  150. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  151. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  152. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  153. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  154. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  155. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  156. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  157. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  158. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  159. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  160. et fluere adsimili nobis ratione videntur.