De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. solque pari ratione manere et luna videtur
  2. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  3. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  4. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  5. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  6. atria versari et circum cursare columnae
  7. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  8. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  9. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  10. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  11. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  12. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  13. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  14. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  15. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  16. inter eos solemque iacent immania ponti
  17. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  18. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  19. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  20. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  21. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  22. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  23. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  24. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  25. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  26. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  27. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  28. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  29. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  30. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  31. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  32. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  33. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  34. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  35. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  36. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  37. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  38. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  39. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  40. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  41. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  42. at maris ignaris in portu clauda videntur
  43. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  44. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  45. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  46. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  47. omnia converti sursumque supina reverti
  48. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  49. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  50. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  51. labier adversum nimbos atque ire superne
  52. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  53. At si forte oculo manus uni subdita supter
  54. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  55. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  56. bina lucernarum florentia lumina flammis
  57. binaque per totas aedis geminare supellex
  58. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  59. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  60. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  61. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  62. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  63. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  64. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  65. mutare et campos pedibus transire videmur,
  66. et sonitus audire, severa silentia noctis
  67. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  68. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  69. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  70. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  71. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  72. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  73. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  74. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  75. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  76. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  77. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  78. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  79. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  80. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  81. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  82. notitiam veri quae res falsique crearit
  83. et dubium certo quae res differre probarit.
  84. invenies primis ab sensibus esse creatam
  85. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  86. nam maiore fide debet reperirier illud,