De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  2. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  3. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  4. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  5. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  6. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  7. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  8. an confutabunt nares oculive revincent?
  9. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  10. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  11. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  12. et seorsum varios rerum sentire colores
  13. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  14. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  15. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  16. non possint alios alii convincere sensus.
  17. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  18. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  19. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  20. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  21. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  22. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  23. reddere mendose causas utriusque figurae,
  24. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  25. et violare fidem primam et convellere tota
  26. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  27. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  28. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  29. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  30. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  31. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  32. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  33. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  34. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  35. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  36. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  37. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  38. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  39. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  40. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  41. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  42. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  43. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  44. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  45. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  46. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  47. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  48. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  49. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  50. quippe per angustum turba maiore coorta
  51. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  52. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  53. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  54. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  55. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  56. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  57. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  58. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  59. praesertim si cum summost clamore profusus.
  60. ergo corpoream vocem constare necessest,
  61. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  62. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  63. principiorum et item levor levore creatur;
  64. nec simili penetrant auris primordia forma,
  65. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  66. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  67. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  68. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  69. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  70. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  71. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  72. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  73. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  74. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  75. plane exaudiri discernique articulatim;
  76. servat enim formaturam servatque figuram.
  77. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  78. per multum confundi verba necessest
  79. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  80. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  81. internoscere, verborum sententia quae sit;
  82. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  83. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  84. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  85. in multas igitur voces vox una repente
  86. diffugit, in privas quoniam se dividit auris