De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  2. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  3. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  4. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  5. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  6. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  7. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  8. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  9. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  10. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  11. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  12. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  13. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  14. omnia quandoquidem cogit natura referri
  15. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  16. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  17. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  18. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  19. per purum simulacra feruntur
  20. et feriunt oculos turbantia composituras.
  21. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  22. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  23. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  24. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  25. arquati, quia luroris de corpore eorum
  26. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  27. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  28. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  29. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  30. propterea quia, cum propior caliginis
  31. ater init oculos prior et possedit apertos,
  32. insequitur candens confestim lucidus ,
  33. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  34. illius; nam multis partibus hic est
  35. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  36. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  37. atque pate fecit, quas ante obsederat
  38. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  39. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  40. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  41. propterea quia posterior caliginis
  42. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  43. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  44. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  45. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  46. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  47. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  48. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  49. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  50. per multum quia dum simulacra feruntur,
  51. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  52. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  53. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  54. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  55. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  56. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  57. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  58. si credis privatum lumine posse
  59. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  60. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  61. id quod nos umbram perhibere .
  62. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  63. lumine privatur solis qua cumque meantes
  64. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  65. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  66. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  67. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  68. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  69. propterea facile et spoliatur lumine terra
  70. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  71. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  72. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  73. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  74. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  75. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  76. hoc animi demum ratio discernere debet,
  77. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  78. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  79. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  80. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  81. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  82. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  83. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  84. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  85. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  86. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.