De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  2. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  3. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  4. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  5. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  6. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  7. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  8. atque alium prae se propellens volvit,
  9. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  10. distare ab speculo tantum semota videtur.
  11. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  12. ---
  13. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  14. binis quoniam res confit utraque.
  15. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  16. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  17. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  18. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  19. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  20. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  21. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  22. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  23. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  24. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  25. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  26. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  27. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  28. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  29. omnia per flexos aditus educta licebit
  30. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  31. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  32. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  33. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  34. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  35. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  36. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  37. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  38. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  39. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  40. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  41. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  42. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  43. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  44. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  45. omnia quandoquidem cogit natura referri
  46. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  47. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  48. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  49. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  50. per purum simulacra feruntur
  51. et feriunt oculos turbantia composituras.
  52. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  53. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  54. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  55. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  56. arquati, quia luroris de corpore eorum
  57. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  58. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  59. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  60. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  61. propterea quia, cum propior caliginis
  62. ater init oculos prior et possedit apertos,
  63. insequitur candens confestim lucidus ,
  64. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  65. illius; nam multis partibus hic est
  66. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  67. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  68. atque pate fecit, quas ante obsederat
  69. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  70. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  71. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  72. propterea quia posterior caliginis
  73. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  74. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  75. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  76. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  77. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  78. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  79. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  80. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  81. per multum quia dum simulacra feruntur,
  82. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  83. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  84. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  85. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  86. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  87. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  88. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  89. si credis privatum lumine posse
  90. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  91. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  92. id quod nos umbram perhibere .
  93. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  94. lumine privatur solis qua cumque meantes
  95. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  96. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  97. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  98. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  99. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  100. propterea facile et spoliatur lumine terra