De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia per flexos aditus educta licebit
  2. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  3. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  4. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  5. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  6. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  7. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  8. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  9. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  10. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  11. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  12. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  13. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  14. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  15. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  16. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  17. omnia quandoquidem cogit natura referri
  18. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  19. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  20. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  21. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  22. per purum simulacra feruntur
  23. et feriunt oculos turbantia composituras.
  24. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  25. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  26. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  27. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  28. arquati, quia luroris de corpore eorum
  29. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  30. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  31. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  32. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  33. propterea quia, cum propior caliginis
  34. ater init oculos prior et possedit apertos,
  35. insequitur candens confestim lucidus ,
  36. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  37. illius; nam multis partibus hic est
  38. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  39. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  40. atque pate fecit, quas ante obsederat
  41. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  42. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  43. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  44. propterea quia posterior caliginis
  45. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  46. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  47. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  48. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  49. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  50. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  51. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  52. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  53. per multum quia dum simulacra feruntur,
  54. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  55. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  56. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  57. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  58. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  59. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  60. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  61. si credis privatum lumine posse
  62. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  63. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  64. id quod nos umbram perhibere .
  65. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis