De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod nos umbram perhibere .
  2. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  3. lumine privatur solis qua cumque meantes
  4. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  5. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  6. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  7. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  8. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  9. propterea facile et spoliatur lumine terra
  10. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  11. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  12. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  13. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  14. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  15. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  16. hoc animi demum ratio discernere debet,
  17. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  18. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  19. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  20. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  21. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  22. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  23. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  24. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  25. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  26. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  27. solque pari ratione manere et luna videtur
  28. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  29. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  30. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  31. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  32. atria versari et circum cursare columnae
  33. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  34. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  35. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  36. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  37. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  38. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  39. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  40. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  41. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  42. inter eos solemque iacent immania ponti
  43. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  44. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  45. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  46. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  47. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  48. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  49. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  50. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  51. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  52. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  53. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  54. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  55. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  56. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  57. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  58. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  59. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  60. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  61. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  62. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  63. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  64. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  65. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  66. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  67. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  68. at maris ignaris in portu clauda videntur
  69. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  70. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  71. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  72. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  73. omnia converti sursumque supina reverti
  74. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  75. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  76. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  77. labier adversum nimbos atque ire superne
  78. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  79. At si forte oculo manus uni subdita supter
  80. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  81. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  82. bina lucernarum florentia lumina flammis
  83. binaque per totas aedis geminare supellex
  84. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  85. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  86. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  87. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  88. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  89. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  90. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  91. mutare et campos pedibus transire videmur,
  92. et sonitus audire, severa silentia noctis
  93. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  94. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  95. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  96. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  97. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  98. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  99. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas