De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  2. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  3. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  4. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  5. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  6. primus enim citra postes tum cernitur ,
  7. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  8. post extraria lux oculos perterget et
  9. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  10. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  11. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  12. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  13. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  14. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  15. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  16. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  17. atque alium prae se propellens volvit,
  18. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  19. distare ab speculo tantum semota videtur.
  20. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  21. ---
  22. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  23. binis quoniam res confit utraque.
  24. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  25. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  26. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  27. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  28. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  29. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  30. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  31. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  32. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  33. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  34. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  35. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  36. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  37. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  38. omnia per flexos aditus educta licebit
  39. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  40. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  41. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  42. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  43. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  44. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  45. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  46. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  47. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  48. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  49. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  50. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  51. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  52. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  53. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  54. omnia quandoquidem cogit natura referri
  55. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  56. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  57. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  58. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  59. per purum simulacra feruntur
  60. et feriunt oculos turbantia composituras.
  61. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  62. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  63. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  64. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  65. arquati, quia luroris de corpore eorum
  66. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  67. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  68. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  69. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  70. propterea quia, cum propior caliginis
  71. ater init oculos prior et possedit apertos,
  72. insequitur candens confestim lucidus ,
  73. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  74. illius; nam multis partibus hic est
  75. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  76. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  77. atque pate fecit, quas ante obsederat
  78. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  79. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  80. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  81. propterea quia posterior caliginis
  82. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  83. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  84. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  85. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  86. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  87. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  88. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  89. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  90. per multum quia dum simulacra feruntur,
  91. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  92. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  93. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  94. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  95. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  96. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  97. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  98. si credis privatum lumine posse
  99. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  100. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus