De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  2. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  3. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  4. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  5. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  6. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  7. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  8. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  9. notitiam veri quae res falsique crearit
  10. et dubium certo quae res differre probarit.
  11. invenies primis ab sensibus esse creatam
  12. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  13. nam maiore fide debet reperirier illud,
  14. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  15. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  16. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  17. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  18. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  19. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  20. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  21. an confutabunt nares oculive revincent?
  22. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  23. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  24. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  25. et seorsum varios rerum sentire colores
  26. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  27. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  28. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  29. non possint alios alii convincere sensus.
  30. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  31. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  32. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  33. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  34. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  35. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  36. reddere mendose causas utriusque figurae,
  37. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  38. et violare fidem primam et convellere tota
  39. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  40. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  41. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  42. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  43. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  44. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  45. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  46. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  47. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  48. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  49. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  50. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  51. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  52. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  53. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  54. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  55. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  56. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  57. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  58. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  59. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  60. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  61. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  62. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  63. quippe per angustum turba maiore coorta
  64. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  65. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  66. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  67. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  68. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  69. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  70. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  71. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  72. praesertim si cum summost clamore profusus.
  73. ergo corpoream vocem constare necessest,
  74. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  75. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  76. principiorum et item levor levore creatur;
  77. nec simili penetrant auris primordia forma,
  78. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  79. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  80. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  81. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  82. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  83. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  84. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  85. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  86. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  87. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  88. plane exaudiri discernique articulatim;
  89. servat enim formaturam servatque figuram.
  90. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  91. per multum confundi verba necessest
  92. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  93. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  94. internoscere, verborum sententia quae sit;
  95. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  96. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  97. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  98. in multas igitur voces vox una repente
  99. diffugit, in privas quoniam se dividit auris