De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. binis quoniam res confit utraque.
  2. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  3. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  4. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  5. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  6. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  7. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  8. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  9. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  10. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  11. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  12. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  13. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  14. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  15. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  16. omnia per flexos aditus educta licebit
  17. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  18. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  19. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  20. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  21. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  22. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  23. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  24. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  25. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  26. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  27. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  28. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  29. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  30. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  31. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  32. omnia quandoquidem cogit natura referri
  33. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  34. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  35. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  36. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  37. per purum simulacra feruntur
  38. et feriunt oculos turbantia composituras.
  39. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  40. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  41. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  42. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  43. arquati, quia luroris de corpore eorum
  44. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  45. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  46. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  47. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  48. propterea quia, cum propior caliginis
  49. ater init oculos prior et possedit apertos,
  50. insequitur candens confestim lucidus ,
  51. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  52. illius; nam multis partibus hic est
  53. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  54. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  55. atque pate fecit, quas ante obsederat
  56. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  57. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  58. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  59. propterea quia posterior caliginis
  60. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  61. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  62. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  63. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  64. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  65. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  66. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  67. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  68. per multum quia dum simulacra feruntur,
  69. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  70. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  71. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  72. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  73. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  74. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  75. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  76. si credis privatum lumine posse
  77. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  78. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  79. id quod nos umbram perhibere .
  80. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  81. lumine privatur solis qua cumque meantes
  82. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  83. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  84. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  85. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  86. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  87. propterea facile et spoliatur lumine terra
  88. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  89. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  90. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  91. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  92. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  93. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  94. hoc animi demum ratio discernere debet,
  95. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  96. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  97. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  98. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  99. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  100. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  101. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  102. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  103. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  104. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  105. solque pari ratione manere et luna videtur
  106. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  107. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  108. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  109. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  110. atria versari et circum cursare columnae
  111. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  112. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  113. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  114. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  115. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  116. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  117. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  118. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  119. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  120. inter eos solemque iacent immania ponti
  121. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  122. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  123. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  124. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  125. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  126. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  127. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  128. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  129. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  130. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  131. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  132. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  133. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  134. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  135. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  136. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  137. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  138. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  139. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  140. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  141. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  142. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  143. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  144. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  145. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  146. at maris ignaris in portu clauda videntur
  147. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  148. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  149. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  150. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  151. omnia converti sursumque supina reverti
  152. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  153. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  154. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  155. labier adversum nimbos atque ire superne
  156. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  157. At si forte oculo manus uni subdita supter
  158. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  159. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  160. bina lucernarum florentia lumina flammis
  161. binaque per totas aedis geminare supellex
  162. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  163. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  164. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  165. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  166. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  167. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  168. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  169. mutare et campos pedibus transire videmur,
  170. et sonitus audire, severa silentia noctis
  171. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  172. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  173. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  174. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  175. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  176. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  177. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  178. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  179. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  180. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  181. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  182. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  183. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  184. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  185. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  186. notitiam veri quae res falsique crearit
  187. et dubium certo quae res differre probarit.
  188. invenies primis ab sensibus esse creatam
  189. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  190. nam maiore fide debet reperirier illud,
  191. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  192. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  193. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  194. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  195. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  196. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  197. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  198. an confutabunt nares oculive revincent?
  199. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  200. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  201. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  202. et seorsum varios rerum sentire colores
  203. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  204. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  205. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  206. non possint alios alii convincere sensus.
  207. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  208. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  209. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  210. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  211. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  212. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  213. reddere mendose causas utriusque figurae,
  214. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  215. et violare fidem primam et convellere tota
  216. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  217. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  218. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  219. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  220. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.