De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  2. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  3. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  4. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  5. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  6. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  7. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  8. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  9. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  10. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  11. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  12. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  13. omnia conrident correpta luce diei.
  14. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  15. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  16. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  17. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  18. quae volgo volitant subtili praedita filo
  19. nec singillatim possunt secreta videri.
  20. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  21. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  22. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  23. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  24. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  25. at contra tenuis summi membrana coloris
  26. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  27. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  28. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  29. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  30. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  31. exin imaginibus missis consistere eorum.
  32. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  33. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  34. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  35. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  36. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  37. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  38. nec ratione alia servari posse videntur,
  39. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  40. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  41. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  42. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  43. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  44. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  45. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  46. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  47. tertia pars nulla possit ratione videri.
  48. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  49. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  50. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  51. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  52. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  53. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  54. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  55. habrotonique graves et tristia centaurea,
  56. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  57. ---
  58. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  59. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  60. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  61. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  62. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  63. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  64. quae multis formata modis sublime feruntur,
  65. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  66. cernimus et mundi speciem violare serenam
  67. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  68. ora volare videntur et umbram ducere late,
  69. inter dum magni montes avolsaque saxa
  70. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  71. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  72. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  73. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  74. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  75. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  76. ---
  77. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  78. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  79. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  80. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  81. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  82. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  83. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  84. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  85. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  86. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  87. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  88. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  89. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  90. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  91. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  92. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  93. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  94. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  95. sic ab rebus item simili ratione necessest
  96. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  97. multa modis multis in cunctas undique partis;
  98. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  99. res ibi respondent simili forma atque colore.
  100. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  101. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  102. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  103. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  104. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  105. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  106. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  107. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  108. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  109. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  110. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  111. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  112. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  113. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  114. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  115. Principio persaepe levis res atque minutis
  116. corporibus factas celeris licet esse videre.
  117. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  118. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  119. quae quasi cuduntur perque intervallum
  120. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  121. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  122. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  123. qua propter simulacra pari ratione necessest
  124. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  125. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  126. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  127. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  128. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  129. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  130. et quasi permanare per intervallum.
  131. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  132. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  133. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  134. per totum caeli spatium diffundere sese
  135. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  136. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  137. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  138. quone vides citius debere et longius ire
  139. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  140. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  141. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  142. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  143. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  144. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  145. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  146. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  147. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  148. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  149. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  150. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  151. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  152. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  153. nec variae cessant voces volitare per auras.
  154. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  155. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  156. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  157. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  158. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  159. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  160. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  161. cernere odorari licet et sentire sonare.
  162. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  163. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  164. cernitur in luce et claro candore, necessest
  165. consimili causa tactum visumque moveri.
  166. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  167. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  168. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  169. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  170. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  171. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  172. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  173. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  174. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  175. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  176. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  177. efficit ut videamus et internoscere curat;
  178. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  179. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  180. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  181. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  182. propterea fit uti videamus quam procul absit
  183. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  184. et nostros oculos perterget longior aura,
  185. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  186. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  187. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  188. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  189. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  190. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  191. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  192. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  193. particulam venti sentire et frigoris eius,
  194. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  195. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  196. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  197. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  198. tangimus extremum saxi summumque colorem
  199. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  200. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  201. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  202. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  203. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  204. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  205. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  206. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  207. primus enim citra postes tum cernitur ,
  208. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  209. post extraria lux oculos perterget et
  210. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  211. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  212. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  213. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  214. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  215. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  216. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  217. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  218. atque alium prae se propellens volvit,
  219. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  220. distare ab speculo tantum semota videtur.
  221. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  222. ---
  223. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,