De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  2. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  3. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  4. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  5. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  6. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  7. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  8. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  9. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  10. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  11. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  12. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  13. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  14. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  15. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  16. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  17. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  18. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  19. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  20. quippe per angustum turba maiore coorta
  21. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  22. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  23. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  24. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  25. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  26. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  27. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  28. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  29. praesertim si cum summost clamore profusus.
  30. ergo corpoream vocem constare necessest,
  31. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  32. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  33. principiorum et item levor levore creatur;
  34. nec simili penetrant auris primordia forma,
  35. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  36. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  37. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  38. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  39. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  40. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  41. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  42. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  43. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  44. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  45. plane exaudiri discernique articulatim;
  46. servat enim formaturam servatque figuram.
  47. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  48. per multum confundi verba necessest
  49. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  50. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  51. internoscere, verborum sententia quae sit;
  52. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  53. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  54. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  55. in multas igitur voces vox una repente
  56. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  57. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  58. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  59. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  60. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  61. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  62. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  63. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  64. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  65. palantis comites com montis inter opacos
  66. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  67. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  68. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  69. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  70. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  71. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  72. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  73. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  74. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  75. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  76. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  77. pinea semiferi capitis velamina quassans
  78. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  79. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  80. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  81. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  82. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  83. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  84. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  85. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  86. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  87. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  88. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  89. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  90. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  91. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  92. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  93. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  94. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  95. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  96. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  97. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  98. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  99. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  100. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  101. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  102. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  103. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  104. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  105. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  106. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  107. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  108. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  109. siquis forte manu premere ac siccare .
  110. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  111. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  112. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  113. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  114. umida linguai circum sudantia templa;
  115. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  116. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  117. deinde voluptas est e suco fine palati;
  118. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  119. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  120. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  121. dum modo quod capias concoctum didere possis
  122. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  123. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  124. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  125. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  126. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  127. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  128. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  129. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  130. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  131. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  132. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  133. principio meminisse decet quae diximus ante,
  134. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  135. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  136. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  137. extima membrorum circumcaesura ,
  138. proinde et seminibus constant variantque figura.
  139. semina cum porro distent, differre necessest
  140. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  141. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  142. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  143. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  144. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  145. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  146. proinde foraminibus debent differe figurae
  147. et variare viae proinde ac textura .
  148. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  149. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  150. contractabiliter caulas intrare palati,
  151. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  152. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  153. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  154. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  155. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  156. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  157. commutantur ibi positurae principiorum;
  158. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  159. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  160. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  161. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  162. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  163. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  164. tangat agam. primum res multas esse necessest
  165. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  166. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  167. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  168. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  169. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  170. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  171. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  172. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  173. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  174. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  175. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  176. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  177. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  178. est alio ut possit permitti longius alter;
  179. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  180. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  181. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  182. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  183. paulatim facilis distractus in auras;
  184. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  185. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  186. significat quod fracta magis redolere videntur
  187. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  188. deinde videre licet maioribus esse creatum
  189. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  190. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  191. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  192. investigare in qua sit regione locatum;
  193. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  194. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  195. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  196. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  197. in generest, sed item species rerum atque colores
  198. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  199. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  200. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  201. auroram clara consuetum voce vocare,
  202. noenu queunt rapidi contra constare leones
  203. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  204. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  205. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  206. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  207. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  208. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  209. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  210. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  211. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  212. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  213. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  214. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  215. multa modis multis in cunctas undique partis
  216. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  217. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  218. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  219. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  220. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque