De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  2. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  3. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  4. Principio persaepe levis res atque minutis
  5. corporibus factas celeris licet esse videre.
  6. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  7. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  8. quae quasi cuduntur perque intervallum
  9. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  10. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  11. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  12. qua propter simulacra pari ratione necessest
  13. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  14. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  15. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  16. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  17. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  18. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  19. et quasi permanare per intervallum.
  20. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  21. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  22. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  23. per totum caeli spatium diffundere sese
  24. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  25. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  26. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  27. quone vides citius debere et longius ire
  28. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  29. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  30. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  31. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  32. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  33. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  34. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  35. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  36. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  37. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  38. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  39. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  40. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  41. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  42. nec variae cessant voces volitare per auras.
  43. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  44. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  45. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  46. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  47. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  48. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  49. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  50. cernere odorari licet et sentire sonare.
  51. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  52. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  53. cernitur in luce et claro candore, necessest
  54. consimili causa tactum visumque moveri.
  55. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  56. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  57. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  58. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  59. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  60. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  61. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  62. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  63. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  64. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  65. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  66. efficit ut videamus et internoscere curat;
  67. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  68. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  69. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  70. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  71. propterea fit uti videamus quam procul absit
  72. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  73. et nostros oculos perterget longior aura,
  74. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  75. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  76. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  77. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  78. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  79. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  80. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  81. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  82. particulam venti sentire et frigoris eius,
  83. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  84. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  85. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  86. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  87. tangimus extremum saxi summumque colorem
  88. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  89. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  90. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  91. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  92. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  93. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  94. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  95. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  96. primus enim citra postes tum cernitur ,
  97. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  98. post extraria lux oculos perterget et
  99. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.