De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratione alia servari posse videntur,
  2. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  3. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  4. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  5. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  6. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  7. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  8. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  9. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  10. tertia pars nulla possit ratione videri.
  11. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  12. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  13. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  14. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  15. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  16. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  17. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  18. habrotonique graves et tristia centaurea,
  19. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  20. ---
  21. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  22. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  23. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  24. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  25. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  26. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  27. quae multis formata modis sublime feruntur,
  28. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  29. cernimus et mundi speciem violare serenam
  30. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  31. ora volare videntur et umbram ducere late,
  32. inter dum magni montes avolsaque saxa
  33. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  34. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  35. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  36. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  37. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  38. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  39. ---
  40. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  41. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  42. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  43. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  44. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  45. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  46. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  47. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  48. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  49. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  50. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  51. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  52. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  53. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  54. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  55. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  56. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  57. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  58. sic ab rebus item simili ratione necessest
  59. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  60. multa modis multis in cunctas undique partis;
  61. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  62. res ibi respondent simili forma atque colore.
  63. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  64. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  65. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  66. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  67. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  68. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  69. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  70. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  71. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  72. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  73. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  74. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  75. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  76. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  77. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  78. Principio persaepe levis res atque minutis
  79. corporibus factas celeris licet esse videre.
  80. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  81. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  82. quae quasi cuduntur perque intervallum
  83. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  84. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  85. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  86. qua propter simulacra pari ratione necessest
  87. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  88. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  89. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  90. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  91. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  92. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  93. et quasi permanare per intervallum.
  94. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  95. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  96. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  97. per totum caeli spatium diffundere sese
  98. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  99. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  100. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  101. quone vides citius debere et longius ire
  102. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  103. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  104. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  105. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  106. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  107. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  108. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  109. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  110. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  111. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  112. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  113. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  114. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  115. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  116. nec variae cessant voces volitare per auras.
  117. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  118. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  119. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  120. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  121. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  122. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  123. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  124. cernere odorari licet et sentire sonare.
  125. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  126. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  127. cernitur in luce et claro candore, necessest
  128. consimili causa tactum visumque moveri.
  129. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  130. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  131. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  132. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  133. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  134. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  135. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  136. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  137. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  138. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  139. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  140. efficit ut videamus et internoscere curat;
  141. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  142. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  143. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  144. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  145. propterea fit uti videamus quam procul absit
  146. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  147. et nostros oculos perterget longior aura,
  148. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  149. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  150. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  151. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  152. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  153. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  154. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  155. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  156. particulam venti sentire et frigoris eius,
  157. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  158. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  159. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  160. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  161. tangimus extremum saxi summumque colorem