De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  2. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  3. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  4. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  5. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  6. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  7. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  8. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  9. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  10. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  11. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  12. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  13. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  14. nec variae cessant voces volitare per auras.
  15. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  16. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  17. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  18. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  19. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  20. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  21. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  22. cernere odorari licet et sentire sonare.
  23. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  24. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  25. cernitur in luce et claro candore, necessest
  26. consimili causa tactum visumque moveri.
  27. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  28. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  29. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  30. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  31. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  32. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  33. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  34. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  35. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  36. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  37. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  38. efficit ut videamus et internoscere curat;
  39. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  40. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  41. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  42. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  43. propterea fit uti videamus quam procul absit
  44. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  45. et nostros oculos perterget longior aura,
  46. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  47. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  48. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  49. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  50. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  51. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  52. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  53. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  54. particulam venti sentire et frigoris eius,
  55. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  56. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  57. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  58. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  59. tangimus extremum saxi summumque colorem
  60. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  61. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  62. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  63. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  64. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  65. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  66. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  67. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  68. primus enim citra postes tum cernitur ,
  69. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  70. post extraria lux oculos perterget et
  71. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  72. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  73. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  74. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  75. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  76. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  77. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  78. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  79. atque alium prae se propellens volvit,
  80. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  81. distare ab speculo tantum semota videtur.
  82. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  83. ---
  84. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  85. binis quoniam res confit utraque.
  86. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  87. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  88. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  89. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  90. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  91. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  92. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  93. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  94. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  95. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  96. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  97. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  98. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  99. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  100. omnia per flexos aditus educta licebit
  101. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  102. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  103. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  104. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  105. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  106. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  107. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  108. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  109. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  110. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  111. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  112. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  113. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  114. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  115. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  116. omnia quandoquidem cogit natura referri
  117. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  118. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  119. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  120. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  121. per purum simulacra feruntur
  122. et feriunt oculos turbantia composituras.
  123. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  124. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  125. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  126. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  127. arquati, quia luroris de corpore eorum
  128. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  129. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  130. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  131. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  132. propterea quia, cum propior caliginis
  133. ater init oculos prior et possedit apertos,
  134. insequitur candens confestim lucidus ,
  135. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  136. illius; nam multis partibus hic est
  137. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  138. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  139. atque pate fecit, quas ante obsederat
  140. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  141. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  142. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  143. propterea quia posterior caliginis
  144. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  145. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  146. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  147. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  148. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  149. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  150. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  151. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  152. per multum quia dum simulacra feruntur,
  153. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  154. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  155. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  156. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  157. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  158. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  159. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  160. si credis privatum lumine posse
  161. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  162. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  163. id quod nos umbram perhibere .
  164. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  165. lumine privatur solis qua cumque meantes
  166. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  167. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  168. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  169. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  170. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  171. propterea facile et spoliatur lumine terra
  172. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  173. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  174. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  175. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  176. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  177. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  178. hoc animi demum ratio discernere debet,
  179. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  180. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  181. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  182. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  183. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  184. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  185. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  186. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  187. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  188. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  189. solque pari ratione manere et luna videtur
  190. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  191. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  192. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  193. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  194. atria versari et circum cursare columnae
  195. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  196. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  197. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  198. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  199. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  200. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  201. comminus ipse suo contingens fervidus igni,