De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  2. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  3. inter eos solemque iacent immania ponti
  4. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  5. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  6. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  7. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  8. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  9. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  10. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  11. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  12. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  13. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  14. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  15. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  16. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  17. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  18. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  19. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  20. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  21. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  22. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  23. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  24. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  25. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  26. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  27. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  28. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  29. at maris ignaris in portu clauda videntur
  30. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  31. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  32. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  33. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  34. omnia converti sursumque supina reverti
  35. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  36. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  37. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  38. labier adversum nimbos atque ire superne
  39. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  40. At si forte oculo manus uni subdita supter
  41. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  42. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  43. bina lucernarum florentia lumina flammis
  44. binaque per totas aedis geminare supellex
  45. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  46. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  47. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  48. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  49. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  50. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  51. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  52. mutare et campos pedibus transire videmur,
  53. et sonitus audire, severa silentia noctis
  54. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  55. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  56. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  57. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  58. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  59. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  60. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  61. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  62. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  63. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  64. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  65. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  66. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  67. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  68. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  69. notitiam veri quae res falsique crearit
  70. et dubium certo quae res differre probarit.
  71. invenies primis ab sensibus esse creatam
  72. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  73. nam maiore fide debet reperirier illud,
  74. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  75. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  76. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  77. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  78. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  79. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  80. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  81. an confutabunt nares oculive revincent?
  82. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  83. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  84. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  85. et seorsum varios rerum sentire colores
  86. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  87. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  88. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  89. non possint alios alii convincere sensus.
  90. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  91. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  92. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  93. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  94. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  95. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  96. reddere mendose causas utriusque figurae,
  97. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  98. et violare fidem primam et convellere tota
  99. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  100. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  101. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  102. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  103. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  104. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  105. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  106. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  107. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  108. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  109. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  110. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  111. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  112. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  113. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  114. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  115. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  116. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  117. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  118. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  119. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  120. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  121. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  122. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  123. quippe per angustum turba maiore coorta
  124. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  125. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  126. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  127. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  128. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  129. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  130. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  131. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  132. praesertim si cum summost clamore profusus.
  133. ergo corpoream vocem constare necessest,
  134. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  135. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  136. principiorum et item levor levore creatur;
  137. nec simili penetrant auris primordia forma,
  138. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  139. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  140. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  141. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  142. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  143. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  144. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  145. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  146. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  147. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  148. plane exaudiri discernique articulatim;
  149. servat enim formaturam servatque figuram.
  150. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  151. per multum confundi verba necessest
  152. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  153. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  154. internoscere, verborum sententia quae sit;
  155. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  156. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  157. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  158. in multas igitur voces vox una repente
  159. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  160. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  161. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  162. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  163. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  164. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  165. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  166. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  167. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  168. palantis comites com montis inter opacos
  169. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  170. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  171. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  172. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  173. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  174. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  175. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  176. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  177. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  178. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  179. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  180. pinea semiferi capitis velamina quassans
  181. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  182. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  183. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  184. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  185. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  186. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  187. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  188. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  189. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  190. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  191. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  192. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  193. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  194. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  195. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  196. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  197. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  198. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  199. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  200. ergo replentur loca vocibus abdita retro,