De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  2. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  3. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  4. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  5. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  6. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  7. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  8. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  9. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  10. sed potius tali facto recreata valescat,
  11. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  12. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  13. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  14. carmine Pierio rationem exponere nostram
  15. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  16. si tibi forte animum tali ratione tenere
  17. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  18. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  19. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  20. qualia sint et quam variis distantia formis
  21. sponte sua volitent aeterno percita motu
  22. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  23. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  24. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  25. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  26. atque animi quoniam docui natura quid esset
  27. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  28. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  29. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  30. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  31. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  32. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  33. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  34. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  35. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  36. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  37. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  38. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  39. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  40. effugere aut umbras inter vivos volitare
  41. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  42. cum corpus simul atque animi natura perempta
  43. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  44. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  45. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  46. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  47. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  48. corpora res multae, partim diffusa solute,
  49. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  50. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  51. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  52. et vituli cum membranas de corpore summo
  53. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  54. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  55. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  56. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  57. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  58. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  59. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  60. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  61. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  62. quo fuerint et formai servare figuram,
  63. et multo citius, quanto minus indupediri
  64. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  65. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  66. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  67. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  68. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  69. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  70. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  71. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  72. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  73. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  74. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  75. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  76. omnia conrident correpta luce diei.
  77. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  78. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  79. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  80. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  81. quae volgo volitant subtili praedita filo
  82. nec singillatim possunt secreta videri.
  83. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  84. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  85. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  86. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  87. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  88. at contra tenuis summi membrana coloris
  89. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  90. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  91. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  92. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  93. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  94. exin imaginibus missis consistere eorum.
  95. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  96. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  97. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  98. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  99. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  100. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  101. nec ratione alia servari posse videntur,
  102. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  103. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  104. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  105. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  106. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  107. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  108. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  109. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  110. tertia pars nulla possit ratione videri.
  111. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  112. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  113. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  114. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  115. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  116. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  117. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  118. habrotonique graves et tristia centaurea,
  119. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  120. ---
  121. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  122. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  123. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  124. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  125. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  126. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  127. quae multis formata modis sublime feruntur,
  128. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  129. cernimus et mundi speciem violare serenam
  130. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  131. ora volare videntur et umbram ducere late,
  132. inter dum magni montes avolsaque saxa
  133. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  134. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  135. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  136. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  137. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  138. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  139. ---
  140. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  141. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  142. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  143. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  144. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  145. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  146. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  147. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  148. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  149. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  150. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  151. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  152. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  153. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  154. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  155. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  156. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  157. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  158. sic ab rebus item simili ratione necessest
  159. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  160. multa modis multis in cunctas undique partis;
  161. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  162. res ibi respondent simili forma atque colore.
  163. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  164. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  165. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  166. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  167. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  168. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  169. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  170. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  171. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  172. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  173. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  174. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  175. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  176. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  177. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  178. Principio persaepe levis res atque minutis
  179. corporibus factas celeris licet esse videre.
  180. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  181. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  182. quae quasi cuduntur perque intervallum
  183. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  184. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  185. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  186. qua propter simulacra pari ratione necessest
  187. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  188. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  189. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  190. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  191. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  192. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  193. et quasi permanare per intervallum.
  194. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  195. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  196. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  197. per totum caeli spatium diffundere sese
  198. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  199. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  200. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  201. quone vides citius debere et longius ire
  202. multiplexque loci spatium transcurrere eodem