De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  2. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  3. omnia conrident correpta luce diei.
  4. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  5. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  6. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  7. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  8. quae volgo volitant subtili praedita filo
  9. nec singillatim possunt secreta videri.
  10. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  11. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  12. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  13. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  14. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  15. at contra tenuis summi membrana coloris
  16. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  17. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  18. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  19. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  20. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  21. exin imaginibus missis consistere eorum.
  22. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  23. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  24. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  25. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  26. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  27. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  28. nec ratione alia servari posse videntur,
  29. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  30. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  31. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  32. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  33. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  34. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  35. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  36. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  37. tertia pars nulla possit ratione videri.
  38. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  39. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  40. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  41. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  42. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  43. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  44. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  45. habrotonique graves et tristia centaurea,
  46. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  47. ---
  48. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  49. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  50. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  51. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  52. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  53. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  54. quae multis formata modis sublime feruntur,
  55. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  56. cernimus et mundi speciem violare serenam
  57. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  58. ora volare videntur et umbram ducere late,
  59. inter dum magni montes avolsaque saxa
  60. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  61. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  62. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  63. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  64. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  65. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  66. ---
  67. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  68. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  69. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  70. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  71. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  72. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  73. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  74. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  75. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  76. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  77. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  78. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  79. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  80. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  81. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  82. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  83. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  84. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  85. sic ab rebus item simili ratione necessest
  86. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  87. multa modis multis in cunctas undique partis;
  88. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  89. res ibi respondent simili forma atque colore.
  90. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  91. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  92. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  93. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  94. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  95. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  96. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  97. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  98. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  99. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  100. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  101. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,