De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  2. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  3. quae multis formata modis sublime feruntur,
  4. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  5. cernimus et mundi speciem violare serenam
  6. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  7. ora volare videntur et umbram ducere late,
  8. inter dum magni montes avolsaque saxa
  9. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  10. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  11. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  12. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  13. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  14. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  15. ---
  16. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  17. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  18. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  19. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  20. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  21. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  22. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  23. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  24. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  25. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  26. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  27. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  28. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  29. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  30. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  31. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  32. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  33. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  34. sic ab rebus item simili ratione necessest
  35. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  36. multa modis multis in cunctas undique partis;
  37. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  38. res ibi respondent simili forma atque colore.
  39. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  40. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  41. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  42. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  43. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  44. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  45. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  46. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  47. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  48. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  49. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  50. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  51. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  52. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  53. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  54. Principio persaepe levis res atque minutis
  55. corporibus factas celeris licet esse videre.
  56. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,