De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  2. quae quasi cuduntur perque intervallum
  3. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  4. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  5. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  6. qua propter simulacra pari ratione necessest
  7. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  8. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  9. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  10. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  11. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  12. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  13. et quasi permanare per intervallum.
  14. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  15. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  16. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  17. per totum caeli spatium diffundere sese
  18. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  19. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  20. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  21. quone vides citius debere et longius ire
  22. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  23. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  24. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  25. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  26. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  27. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  28. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  29. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  30. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  31. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  32. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  33. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  34. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  35. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  36. nec variae cessant voces volitare per auras.
  37. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  38. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  39. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  40. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  41. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  42. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  43. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  44. cernere odorari licet et sentire sonare.
  45. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  46. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  47. cernitur in luce et claro candore, necessest
  48. consimili causa tactum visumque moveri.
  49. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  50. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  51. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  52. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  53. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  54. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  55. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;