De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  2. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  3. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  4. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  5. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  6. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  7. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  8. omnia conrident correpta luce diei.
  9. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  10. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  11. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  12. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  13. quae volgo volitant subtili praedita filo
  14. nec singillatim possunt secreta videri.
  15. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  16. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  17. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  18. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  19. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  20. at contra tenuis summi membrana coloris
  21. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  22. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  23. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  24. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  25. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  26. exin imaginibus missis consistere eorum.
  27. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  28. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  29. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  30. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  31. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  32. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  33. nec ratione alia servari posse videntur,
  34. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  35. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  36. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  37. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  38. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  39. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  40. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  41. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  42. tertia pars nulla possit ratione videri.
  43. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  44. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  45. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  46. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  47. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  48. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  49. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  50. habrotonique graves et tristia centaurea,
  51. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  52. ---
  53. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  54. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  55. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  56. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,