De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  2. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  3. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  4. plus videat quam mortali concedere par est.
  5. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  6. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  7. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  8. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  9. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  10. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  11. praetermittere et humanis concedere rebus.
  12. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  13. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  14. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  15. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  16. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  17. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  18. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  19. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  20. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  21. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  22. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  23. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  24. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  25. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  26. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  27. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  28. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  29. Et commiscendo quom semine forte virilem
  30. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  31. tum similes matrum materno semine fiunt,
  32. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  33. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  34. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  35. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  36. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  37. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  38. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  39. possint et referant proavorum saepe figuras,
  40. propterea quia multa modis primordia multis
  41. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  42. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  43. inde Venus varia producit sorte figuras,
  44. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  45. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  46. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  47. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  48. maternoque mares existunt corpore creti;
  49. semper enim partus duplici de semine constat,
  50. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  51. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  52. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  53. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  54. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  55. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  56. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  57. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  58. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  59. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  60. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  61. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  62. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  63. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  64. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  65. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  66. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  67. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  68. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  69. atque alias alii complent magis ex aliisque
  70. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  71. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  72. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  73. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  74. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  75. uxoris parere, inventast illis quoque compar