De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  2. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  3. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  4. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  5. habrotonique graves et tristia centaurea,
  6. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  7. ---
  8. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  9. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  10. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  11. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  12. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  13. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  14. quae multis formata modis sublime feruntur,
  15. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  16. cernimus et mundi speciem violare serenam
  17. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  18. ora volare videntur et umbram ducere late,
  19. inter dum magni montes avolsaque saxa
  20. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  21. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  22. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  23. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  24. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  25. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  26. ---
  27. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  28. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  29. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  30. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  31. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  32. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  33. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  34. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  35. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  36. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  37. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  38. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  39. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  40. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  41. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  42. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  43. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  44. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  45. sic ab rebus item simili ratione necessest
  46. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  47. multa modis multis in cunctas undique partis;
  48. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  49. res ibi respondent simili forma atque colore.
  50. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  51. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  52. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  53. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  54. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  55. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  56. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  57. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  58. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  59. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  60. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  61. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  62. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  63. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  64. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  65. Principio persaepe levis res atque minutis
  66. corporibus factas celeris licet esse videre.
  67. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  68. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  69. quae quasi cuduntur perque intervallum
  70. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  71. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  72. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  73. qua propter simulacra pari ratione necessest
  74. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  75. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  76. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  77. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  78. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  79. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  80. et quasi permanare per intervallum.