De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  2. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  3. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  4. per totum caeli spatium diffundere sese
  5. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  6. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  7. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  8. quone vides citius debere et longius ire
  9. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  10. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  11. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  12. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  13. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  14. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  15. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  16. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  17. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  18. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  19. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  20. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  21. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  22. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  23. nec variae cessant voces volitare per auras.
  24. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  25. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  26. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  27. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  28. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  29. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  30. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  31. cernere odorari licet et sentire sonare.
  32. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  33. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  34. cernitur in luce et claro candore, necessest
  35. consimili causa tactum visumque moveri.
  36. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  37. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  38. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  39. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  40. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  41. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  42. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  43. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  44. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  45. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  46. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  47. efficit ut videamus et internoscere curat;
  48. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  49. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  50. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  51. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  52. propterea fit uti videamus quam procul absit
  53. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  54. et nostros oculos perterget longior aura,
  55. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  56. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  57. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  58. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  59. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  60. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  61. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  62. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  63. particulam venti sentire et frigoris eius,
  64. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  65. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  66. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  67. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  68. tangimus extremum saxi summumque colorem
  69. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  70. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  71. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  72. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  73. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  74. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  75. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  76. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  77. primus enim citra postes tum cernitur ,
  78. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,