De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  2. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  3. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  4. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  5. effugere aut umbras inter vivos volitare
  6. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  7. cum corpus simul atque animi natura perempta
  8. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  9. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  10. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  11. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  12. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  13. corpora res multae, partim diffusa solute,
  14. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  15. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  16. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  17. et vituli cum membranas de corpore summo
  18. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  19. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  20. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  21. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  22. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  23. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  24. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  25. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  26. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  27. quo fuerint et formai servare figuram,
  28. et multo citius, quanto minus indupediri
  29. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  30. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  31. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  32. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  33. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  34. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  35. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  36. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  37. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  38. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  39. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  40. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  41. omnia conrident correpta luce diei.
  42. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  43. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  44. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  45. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  46. quae volgo volitant subtili praedita filo
  47. nec singillatim possunt secreta videri.
  48. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  49. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  50. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  51. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  52. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  53. at contra tenuis summi membrana coloris
  54. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  55. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  56. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  57. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  58. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  59. exin imaginibus missis consistere eorum.
  60. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  61. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  62. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  63. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  64. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  65. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  66. nec ratione alia servari posse videntur,
  67. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  68. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  69. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  70. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  71. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  72. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  73. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  74. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  75. tertia pars nulla possit ratione videri.
  76. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  77. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  78. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,