De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  2. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  3. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  4. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  5. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  6. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  7. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  8. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  9. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  10. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  11. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  12. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  13. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  14. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  15. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  16. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  17. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  18. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  19. labitur interea res et Babylonia fiunt
  20. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  21. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  22. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  23. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  24. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  25. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  26. eximia veste et victu convivia, ludi,
  27. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  28. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  29. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  30. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  31. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  32. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  33. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  34. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  35. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  36. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  37. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  38. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  39. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  40. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  41. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  42. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  43. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  44. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  45. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  46. et praetermittas animi vitia omnia primum
  47. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  48. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  49. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  50. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  51. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  52. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  53. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  54. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  55. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  56. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  57. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  58. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  59. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  60. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  61. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  62. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  63. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  64. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  65. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  66. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  67. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  68. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  69. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  70. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  71. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  72. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  73. floribus et sertis operit postisque superbos
  74. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  75. quem si iam ammissum venientem offenderit aura